- PISCATRIX Avis
- PISCATRIX Avisapud Sinenses celebris: ansere minor est, corvo haud absimilis, collô praeongô rostrôque aquilinô in extremitate admodum incurvô, quae pisces capere, ut lepores canis, docetur. Nempe collum eiusannulô ferreô ita coarctant, ut maiores pisces eô exceptos deglutire non valeat, quos proin piscator sibi sumit. Grandiusculos, quos laxitas non capit, rostrô arrepots elevat, piscatorique, ut occurrat, cum strepitu ostendit. Capiunt autem sex aut plurium librarum pisces huiusmodi aves, de quibus certum quoddam tributum piscatores Imperatori pendunt. Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 37.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.